- CHARMADAS
- CHARMADASPhilosophus memoriâ felicissimâ celebris, memoratur Plinio, l. 7. c. 24. Charmadas quidam in Graecia, quae quis exegerat volumina in Bibliothecis, legentis modo repraesentans --- quae Ars --- inventa est a Simonide Melico, consummata Metrodoro Sceptio.Ubi vulgo Charmidas. Sed Graecum ὁ Χάρμηςτ et Χάρμας; unde Χαρμάδας: ut Χαρμίδης ἀπὸ τȏυ Χάμις. Eiusdem meminit Cicero, Tusculan. 1. et de Oratore, l. 2. Vidi enim ego summos homines et divinâ prope memoriâ, Athenis Charmadan, in Asia, quem hodie vivere aiunt, Scepsium Menodorum. Ubi alias Carneademhabetur. Item Pictor insignis apud Plinium, l. 35. c. 8. Simul apparet, multo vetustiora principia esse, cosque, qui monochromata pinxerunt, quorum aetas non traditur aliquando ante fuisse, Hygiemonem, Dinian, Charmadam, qui primus in pictura marem feminamque discrevit, Eumarum Atheniensem etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.